FAQ

.: ATLANTIS BOMBAS SUBMERSAS VIBRATÓRIAS :.
           
 

ATLANTIS
PRODUTOS
PERGUNTAS FREQUENTES
FALE CONOSCO
Usuário:
Senha:
  Caso não seja cadastrado, clique aqui.  

PERGUNTAS FREQUENTES
  PERGUNTA 01  
 


Hoc vero, quod nimirum exigit legitimam kalendarii restitutionem, iamdiu a Romanis Pontificibus praedecessoribus nostris et saepius tentatum est; verum absolvi et ad exitum perduci ad hoc usque tempus non potuit, quod rationes emendandi kalendarii, quae a coelestium motuum peritis proponebantur, propter magnas et fere inextricabiles difficultates, quas huiusmodi emendatio semper habuit, neque perennes erant, neque antiquos ecclesiasticos ritus incolumes (quod in primis hac in re curandum erat) servabant.


  PERGUNTA 02  
 


Considerantes igitur nos, ad rectam paschalis festi celebrationem iuxta sanctorum Patrum ac veterum Romanorum Pontificum, praesertim Pii et Victoris primorum, necnon magni illius oecumenici concilii Nicaeni et aliorum sanctiones, tria necessaria coniungenda et statuenda esse; primum, certam verni aequinoctii sedem; deinde rectam positionem XIV lunae primi mensis, quae vel in ipsum aequinoctii diem incidit, vel ei proxime succedit; postremo primum quemque diem dominicum, qui eamdem XIV lunam sequitur; curavimus non solum aequinoctium vernum in pristinam sedem, a qua iam a concilio Nicaeno decem circiter diebus recessit, restituendum, et XIV paschalem suo in loco, a quo quatuor et eo amplius dies hoc tempore distat, reponendam, sed viam quoque tradendam et rationem, qua cavetur, ut in posterum aequinoctium et XIV luna a propriis sedibus nunquam dimoveantur.

  PERGUNTA 03  
 


Tollimus autem et abolemus omnino vetus kalendarium, volumusque ut omnes patriarchae, primates, archiepiscopi, episcopi, abbates et ceteri ecclesiarum praesides novum kalendarium (ad quod etiam accomodata est ratio martyrologii), pro divinis officiis recitandis et festis celebrandis, in suas quisque ecclesias, monasteria, conventus, ordines, militias et dioeceses introducant, et eo solo utantur, tam ipsi quam ceteri omnes presbyteri et clerici saeculares et regulares utriusque sexus, necnon milites et omnes christifideles, cuius usus incipiet post decem illos dies ex mense octobri anni MDLXXXII exemptos. Iis vero, qui adeo longinquas incolunt regiones, ut ante praescriptum a nobis tempus harum litterarum notitiam habere non possint, liceat, eodem tamen octobri mense insequentis anni MDLXXXIII vel alterius, cum primum scilicet ad eos hae nostrae litterae pervenerint, modo a nobis paulo ante tradito, eiusmodi mutationem facere, ut copiosius in nostro kalendario anni correctionis explicabitur.

Motu proprio et ex certa scientia maturaque deliberatione nostra ac de apostolicae potestatis plenitudine, hac nostra perpetuo valitura sanctione statuimus, praecipimus et mandamus ut quicumque, in quibusvis regnis, provinciis, civitatibus et locis constituti, kalendarium emendatum praedictum hactenus nondum observare coeperunt; illud modo et formula infrascripta, semotis cunctis excusationibus et impedimentis, omnino servent, videlicet: cum perventum fuerit ad diem decimam februarii anni millesimi quingentesimi octuagesimi tertii, in quam cadit dominica quinquagesimae secundum antiquum kalendarium, transitus statim fiat ad diem XXI eiusdem mensis februarii, omissis decem diebus inter diem decimam et diem XXI februarii huiusmodi interpositis, quae erit feria secunda post dominicam quinquagesimae (mutata littera dominicali F in B), in qua dicatur officium et missa de S. Valentino presbytero et martyre, cum commemoratione Ss. Faustini et Iovitae martyrum et Sancti Simeonis episcopi et martyris; et feria tertia, de Cathedra; proxima autem feria quarta erit dies Cinerum; atque hoc pacto nulla amplius erit discrepantia in festorum tam mobilium quam fixorum celebratione.

  PERGUNTA 04  
 


Verum, quia difficile foret praesentes litteras ad universa christiani orbis loca deferri, illas ad basilicae Principis Apostolorum et Cancellariae Apostolicae valvas, et in acie Campi Florae publicari et affigi; et earumdem litterarum exemplis, etiam impressis, et voluminibus kalendarii et martyrologii insertis et praepositis, sive manu tabellionis publici subscriptis, necnon sigillo personae in dignitate ecclesiastica constitutae obsignatis, eamdem prorsus indubitatam fidem ubique gentium et locorum haberi praecipimus, quae originalibus litteris exhibitis omnino haberetur.


 
 
 
 
 
 
 

 
 
DESENVOLVIDO PELA 3X E AGÊNCIA DOIS